Maria autem Magdalene, quae cum eis redierat ad monumentum, remansit foris, plorans. Cumque introspexisset, vidit praefatos angelos sedentes, juxta loculum corporis, unum ad pedes et unum ad caput. Qui dicunt illi: Mulier, quid ploras? Quae ait: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. Et conversa vidit Jesum stantem, et nesciebat, quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Illa existimans hortulanum esse, ait: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, ut ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria! et statim cognovit eum, et ait: Rabboni, quod est idem qudo Rabbi, et procidens voluit tangere pedes ejus, ut consueverat. Et ait Jesus: Noli me tangere. Nondum enim ascendi ad Patrem meum, supple, in corde tuo, quasi dicat: Quem enim mortuum quaeris, viventem tangere non mereris. Quem scilicet putas cadaver sublatum, non Filium aequalem Patri, sed vade et dic fratribus meis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. Hoc est, in proximo est, ut me videant ascendentem.